EBRODUNUM et EBORODUNUM

EBRODUNUM et EBORODUNUM
EBRODUNUM, et EBORODUNUM
urbs Galliae Narbonensis in Delphinatu ad Druentiam fluv. probe munita, in colle, in finibus Caturigum. Vert. est Ebrodunum Caturigum, vel Alpium maritimarum, caput regiunculae cognom. Ballivi et Praefecti sedes est. Ecclesia, cuius primus Praesul S. Marcellinus fuit, Capitulo 24. Canonicorum, inter quos Rex quoque sedem habet: et reliquiis gaudet variis, inter quas trabea Regalis est a Rege quodam Angliae huc dono data, in qua omnes eius Antecessores videre est. Morer. Diction. Histor. Vulgo Embrum vel Ambrun. Valesio. Caturigum caput, in Alpibus Cottiis, Κώμη i. e. vicus, improprie Strab. dicta. Itinerarium a Burdigala Hierusalem usque Mansionem Ebridunum appellat: Mansio autem, Graecis μονὴ, militum iter facientium erat, mutatio cursus publici, Graecis ἀλλαγὴ. Vett. Not. provinciae Alpium Maritimarum Metropolim faciunt: Nimirum Ebrodunum, quod cum Statione Martis et Brigantione ac Rame Caturgisque in Alpibus Cottiis Vett. posuerant, Alpibus Maritimis recentiores adicripsêre, licet Ebrodunum a mari longissime absit. Sub ea, tamquam Metropoli, Gervasius Tisseberiensis, Digniensem, Niciensem, Antipolitanum, Glandetensem, Senecensem et Venciensem suffragantes Episcopatus constituit. Pro Antipolitano Grassensem ponit Notitia paulo recentior: Hodieque Ebrodunensi sedi subiacent Dinia, Nicaea pro Cemenello, pro Antipoli Grassa, Glannateva, Sanitium et Vincium. In concilio tamen Epanonensi et in Matisconensi secundo, Ebrodunensis cum Vesontiensi non inter Metropolitanos Episcopos; sed inter provinciales tantum locum habuit: Sic in Reiensi Concilio Armentatius Ebrodunensi Episcopatu deiectus esse dicitur, propterea quod sine Metropolitani auctoritate fuisset ordinatus. Unde pro Metropoli Ebrodunum eo tempore nondum fuisse habitum colligitur. Nomen habet a re. Positum enim est in monte seu duno, cuius radices alluit Druentia. Ab eo Dalfini Comites Ebroduni olim vocitati sunt. In provincia Galliae Ripensi fuisse Praefectum classis Bracatorum, vel Barcariorum Sapaudiae, docet Notitia Imp. Rom. Continebantur autem tum Sapaudiae nomine pars Dalfinatus vel Delphinatus, ut portio provinciae Viennensis, ad ripas Rhodani, Isarae ac Druentiae, et ad oram maris posita, Gallia Ripensis dicebatur. Haec classis in Druentia stabat, a quo nautae Druentici in priscis lapidibus, Hadr. Vales. in voce Caturiges.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Embrun, Hautes-Alpes — There is also an Embrun in Ontario, Canada. French commune nomcommune=Embrun Porch of the lions| région=Provence Alpes Côte d Azur département=Hautes Alpes arrondissement=Gap canton=Embrun insee= 05046 cp= 05200 gentilé= maire= Chantal Eyméoud… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”